De ramis cadunt folia (Paris BN lat. 3719 f. 42)

 

( 12-13)

 

          .

,         .

,       .

 

-      .

               :

,     .

 

.           .

         .

 -        .

 

            .

:       .

               .

 

                .

                  --!

               .

 

               

       !

-           !

 

De ramis cadunt folia,      nam viror totus periit,

iam calor liquit omnia      et abiit;

nam signa coeli ultima      sol petiit.

 

Iam nocet frigus teneris,   et avis bruma leditur,

et philomena ceteris         conqueritur,

quod illis ignis etheris      adimitur.

 

Nec lympha caret alveus,  nec prata virent herbida,

sol nostra fugit aureus      confinia;

est inde dies niveus,          nox frigida.

 

Modo frigescit quidquid est,   sed solus ego caleo;

immo sic mihi cordi est    quod ardeo;

hic ignis tamen virgo est,  qua langueo.

 

Nutritur ignis osculo        et leni tactu virginis;

in suo lucet oculo             lux luminis,

nec est in toto seculo        plus numinis.

 

Ignis grecus extinguitur    cum vino iam acerrimo;

sed iste non extinguitur    miserrimo:

immo fomento alitur        uberrimo.

 

 

 

* 16 (8+8) \16 (8+8)\ 12 (4+8) , , 8\4 8\4 8\8   . .

* - . .

 

 

,

,

.

 

,

.

 

,

,

.

 

,   ,

,

.

 

  ,

?

 

,

?

.

 

,

.

 

, ,

  ,

.

 

;

.

 

-

-

.

 

.

 

,

.

 

;

-

.

 

,

.

 

,

.

:

 

,

,

.

 

,

.

 

,

, ,

.

 

.

 

- .

 

.

Stabat mater

Stabat mater dolorosa,
iuxta crucem lacrimosa,
dum pendebat Filius.

Cuius animam gementem,
contristatam et dolentem
pertransivit gladius.

O quam tristis et afflicta
fuit illa benedicta
mater Unigeniti!

Quae maerebat et dolebat
pia mater, cum videbat
Nati poenas incliti.

Quis est homo qui non fleret,
matrem Christi si videret
in tanto supplicio?

Quis non posset constristari,
piam matrem contemplari,
dolentem cum Filio?

Pro peccatis suae gentis
vidit Iesum in tormentis
et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem Natum
morientem\moriendo
. desolatum,
cum emisit spiritum.

Eia, mater, fons amoris,
me sentire vim doloris
fac, ut tecum lugeam.

Fac ut ardeat cor meum
in amando Christum Deum,
ut sibi complaceam.

Sancta mater, istud agas,
Crucifixi figi plagas
cordi meo valide.

Tui Nati vulnerati,
tam dignati pro me pati
poenas mecum divide.

Fac me vere tecum flere,
Crucifixo condolere,
donec ego vixero.

Iuxta crucem tecum stare
ac me tibi sociare
in planctu desidero.

Virgo virginum praeclara,
Mihi iam non sis amara
Fac me tecum plangere

Fac, ut portem Christi mortem
Passionis eius sortem,
Et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerari,
Cruce hac inebriari,
Ob amorem Filii

Inflammatus et accensus
Per Te, Virgo, sim defensus
In die iudicii.

Fac me cruce custodiri
Morte Christi praemuniri
Confoveri gratia

Quando corpus morietur,
Fac, ut animae donetur


Paradisi gloria. Amen.

 

 

- Stabat Mater

 

- . '   (1228-1306)     ' (1160-1216). , , , -.  ' - *1727 ( ). , ' , , , -   .

    - ( ). -     . ( )   - .

 

 

 

 

 

 

Ori Pekelman (c) 2005